| 
	 
	     | 
    
 
ORFEO Y EURÍDICE 
Orpheus,
 
optimus 
poeta, 
etiam feras
lyrae sono
mulcebat. 
Eurydicam, 
pulchram
feminam, 
in matrimonio habebat
valdeque
amabat. Orpheus
cum Eurydica beate
per 
annos 
vivebat, sed vipera
Eurydicam 
mordet
venenoque
celeriter
necat. 
Eurydica
in 
Inferos, 
umbrarum 
regna, 
descendit. Orpheus 
quoque 
in
Inferos
venit 
et
per
umbras
Eurydicam
suam 
quaerit. 
Postremo etiam Proserpinam, 
Inferorum
deam reginamque, 
suis maestis
verbis movet. Iam Orpheus
Eurydicam
ex Inferis laetus
reducebat,
sed 
respicere
non debebat. 
Tamen Orpheus 
anxius
ad Inferos
respicit.
Tunc Eurydica
in
Inferos
rursus descendit 
ibique 
perpetuo manet. Orpheus 
per
silvas
maestus errabat
atque multis lacrimis Eurydicam 
vocabat.  | 
	  
    
 
   |