| 
    
    
    
  	
  	
   | 
    
    
    
    
     
  
	[LXII] "...
	
	luna  lucebat 
	tanquam  
	meridie.  Venimus 
	inter  monimenta: 
	 
	homo  meus  
	coepit  
	ad  stelas  facere; 
	 
	sedeo  
	ego  cantabundus  
	et  
	stelas  numero...
	
	Ille  exuit 
	se  
	et  omnia 
	vestimenta 
	secundum  
	viam  posuit.
	
	Mihi 
	anima  in 
	naso  esse;
	
	stabam  
	tanquam  
	mortuus.  
	At  ille 
	circumminxit 
	vestimenta 
	sua,  
	et  subito  
	lupus  factus est...
	
	ululare  
	coepit  et 
	in  silvas 
	fugit...  
	Gladium  tamen 
	strinxi 
	et <in 
	tota  via>
	
	umbras  
	cecidi,  donec 
	ad  
	villam  amicae 
	meae  
	pervenirem. 
	In 
	
	larvam 
	 
	intravi, 
	 
	paene  
	animam  
	ebullivi, 
	 
	sudor  
	mihi  
	per 
	bifurcum  
	volabat,  oculi 
	mortui;  vix  
	unquam  
	refectus sum. 
	 
	Melissa  mea  
	mirari  
	coepit,
	quod 
   
	tam 
   
	sero 
   
	ambularem, 
	 
	et: 'Si  
	ante,  inquit,
	
	venisses,  saltem  
	nobis 
	adiutasses;  lupus 
	enim  
	villam  intravit  
	et 
	omnia 
	pecora 
	perculit; 
	tanquam 
	lanius 
	sanguinem 
	illis 
	misit.  
	Nec  
	tamen  derisit, 
	 
	etiamsi  
	fugit;  servus 
	enim  noster  
	lancea  collum  
	eius  traiecit'. 
	 
	Haec  ut  
	audivi, 
	 
	operire  oculos 
	amplius  non  
	potui,  sed...
	
	domum  fugi 
	tanquam 
	copo 
	compilatus; 
	...  Vt  vero 
   
	domum  
	veni, 
	 
	iacebat  
	miles  
	meus 
	in  lecto 
	tanquam  bovis, 
	 
	et  
	collum  
	illius  medicus  
	curabat. 
	 
	Intellexi  illum  
	versipellem 
	esse,  nec  
	postea 
	cum  illo  
	panem  gustare  
	potui... 
	 
	ego  si 
	mentior,  genios 
	vestros  iratos  
	habeam." 
  Petronio Satiricón LXII  |