| 
 LXXVI 
Siqua recordanti
benefacta priora voluptas 
    est
homini, cum 
se cogitat esse 
pium, 
nec sanctam
violasse fidem, nec 
foedere 
nullo 
    divum
ad fallendos numine abusum
homines  
multa parata
manent in 
longa 
aetate, 
Catulle, 
    ex
hoc ingrato
gaudia amore 
tibi. 
nam quaecumque
homines bene 
cuiquam
aut dicere
possunt 
    aut
facere, haec
a te 
dictaque 
factaque sunt. 
omnia quae
ingratae perierunt
credita menti. 
	
 quare
iam te 
cur amplius
excrucies? 
quin 
tu animo
offirmas atque istinc
teque reducis, 
et
dis invitis 
desinis esse 
miser? 
Difficile 
est
longum subito 
deponere amorem. 
    Difficile
est, verum 
hoc qua lubet 
efficias: 
   una 
salus haec
est, hoc 
est 
tibi pervincendum;        
 
    hoc
facias, sive
id non 
pote sive
pote. 
o di, 
si 
vestrum est 
misereri,
aut si
quibus umquam 
    extremam
iam ipsa in 
morte tulistis 
opem, 
me miserum
aspicite et, 
si 
vitam puriter 
egi, 
eripite hanc pestem
perniciemque
mihi, 
quae mihi
subrepens imos 
ut torpor in 
artus 
    expulit
ex omni 
pectore laetitias. 
non iam 
illud quaero, contra me 
ut diligat 
illa, 
    aut,
quod non 
potis est,
esse pudica 
velit: 
	 ipse
	valere opto
et taetrum hunc 
	deponere 
morbum.        
    o
di, reddite mi hoc 
pro 
pietate 
mea. 
                      Catulli
Carmina,  LXXVI 
 |